NAUTICA Ars

NAUTICA Ars
NAUTICA Ars
Statices benesiciô, navem compingit et in mare vel fluvium deducit, ac in velisicando felicius aequora ventosque secat. Namque et exstrui navem oportet ex hypothesi eirculi, sic ut malus sit diameter ex navis centro exsurgens: et navim Hieronis Regis, integri anni spatiô confectam, quam ingens hominum turba non poterat in mare deducere, solus Archimedes paucis demisit instrumentis; Usus nempe ad id cochleâ seu helice infinitâ, cuius vis τῇ δοθέισῃ δυνάμει τὸ δοθὲν βάρος κινῆσαι. Datâ potentiâ datum quodlibet pondus movere: (quô modô id sane facilius fieripoterat, quam βαρουλκῷ Heronis: quod est apud Pappum Collect. Mathem. l. 8. propos. 10.) Et in velisicatione tandem sive recta sive obliqua, non exiguus Staticae usus est. Siquidem eo validior velociorque est navis motus, quo altius a centro velum antennae alligatur: unde cum naves remulcâ trahuntur, non alligatur funis imo velmedio, sed summo malo; et cum remotissimus a centro clavus sit, eo validius cum fluctibus illidit navi, eiusque faburram atque onus propellit: iuxta Mathematicorum axioma, Virtus quae movet, eo fortior est, quo logius ebest a centro. Etiam Mechanices in re Nautica utilitatem indicat doctrinapyxidis nauticae, Magnetis virtute ad polum sese convertentis: quem usum Iohannes Goia Amaophensis (Alex. Sardo l. de Reum Inverttoribus, dictus Flavius Campanus) reperit: Unde Anton. Panor, mitanus:
Prima dedit nautis usum magnetis Amalphis.
Goropio Becano inventum id Cimbris Teutonibusque vindicante, ut videre est, apud Ortlium Geogr. tab. 6. Sed et apud Arbas, legas, annô Hegirae 670. nautas Mechâ per mare Rubrum in Herdi, ita Indiam vocant, proficiscentes, magneticô quôdam instrumentô, quod Canopum semper ostenderet, navis cursum direxisse: ut de aliis taceam, de quibus vide supra in voce Navigatio. Et hactenus quidem subalterna haec ars Machanicae est sive Staticae: At quatenus tran quillum navigandi tempus ex sideribus attendit, sub Astrologiâ locatur. Vide Voss. de Scientiis Mathem. c. 47. Quod de magnete modo dictum, confirmat idem In Adendis operi praef. docens, Europaeos hunceius usum non invenisse, sed didicisse a Barbaris, Sane Vascus Gama, qui primus detexit promontor. Bonae Spei, in nves Barbarorum, 'quibus acui magneticae usus foret, incidisse legitur. Apud Sinenses etiam iam A. C. 1260. obtinuisse, colligi videtur ex Marco Paulo Veneto; qua de
re vide pluribus disserentem Athanasium Kircherum de Magnete, l. 1. c. 3. Idem Vossius ibidem addit, eximium nautis usum esse tabularum Hydrographicarum; in quibus tamen non omnia, ut, in Geographicis, illi exprimunt, sed solum in litore posita, praecipue ad portus inveniendos, una cum rhombis sive lincis nauticis: ventorum idicibus. Interim Astrologiae illam plurima debere contendit: Praesertim si Veteres cogitemus, qui ante cognitam chalybodixin, noctibus tenebricosis ingenti periculo navigarunt, de die autem, vel illustri nocte Sidonii navigabant ad Cynosuram, quia certior; Graeci ad Helicen, quia clarior. Et quia pro aedificio etiam sunt naves, praesertim logum iter capessentibus, (imo integras istiusmodi civitates in quis fluctuantes, apud Sinenses, reperiri deprehendium) Geometricis ac Aedificatoriis principiis Naupego opus est. Invenisse autem artem Nauticam creduntur Phoenices: ab iis accepisse Aegyptii, ab illis Graeci, ac primi ex his Cretenses, teste Pliniô ubi supra. Vide Hadr. Metium Alcmarianum Sphaericorum l. 5. quô partim agit de Terrae dimmensione ac distictione per climata, partim de Arte navigandi, et Voss. iterum de Philosophia c. 15. utide Nautico foenore, in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PYXIS Nautica — magnetis virtute ad Polum sese convertens, navigantibus utilissima, Iohannis Goiae Amalphensis inventum est. Unde Anton. Panormitanus, Prima dedit nautis usum magnetis Amalphis. Idque circa A. C. 1300. Flavium Giram alii, Alexander Sardus l. 2.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAVIS — I. NAVIS cuius inventum suerit, diximus supra. Longam primus Iason exstruxisse dicitur, circa Pelium montem, et magnitudine et reliquô apparatu consuetum eô tempore modum excedentem, quod illius aetatis homines ratibus fere et parvis acatiis vehi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAGNES — I. MAGNES Atheniensis Comicus antiquae Comaediae, tempore Epicharmi, docuit fabulas 9. vicit bis. Vide Scholiast. in Equit. Aristoph. II. MAGNES Smyrnaeus puer prae ceteris mortalibus formosus, poeticâ insu per et Musicâ ornatus, coronâ insignis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Orden Franciscana — La Orden Francisc …   Wikipedia Español

  • MECHANICE seu MACHINALIS — MECHANICE, seu MACHINALIS sciontia ex Mathematicis et Physicis rationibus, efficiendi machinas et organa mirandi effectus, ad vitae humanae utilitatem: facile Artium antiquissima est, ut sine qua nec primi Parentes vitam tueri potuêre, Unde… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Via Montenapoleone — is an elegant street in Milan, Italy, famous for fashion and jewelry shops. It is the most important street of the Milan Fashion District in it|Quadrilatero della moda where many well known fashion designers have their high end boutiques and… …   Wikipedia

  • Tridentine Mass — For the forms of the Mass liturgy prior to 1570, see Pre Tridentine Mass. Tridentine Mass in a chapel of the Cathedral of the Holy Cross, Boston The Tridentine Mass is the form of the Roman Rite Mass contained in the typical editions …   Wikipedia

  • Eucharist in the Catholic Church — The institution of the Eucharist has been a key theme in the depictions of the Last Supper in Christian art, as in this 16th century Juan de Juanes painting. At the Last Supper, on the night he was betrayed, our Savior instituted the Eucharistic… …   Wikipedia

  • Artículos buenos — Wikipedia:Artículos buenos Saltar a navegación, búsqueda Artículos buenos   ¿Qué es un artículo bueno?   ¿Qué es un anexo bueno? …   Wikipedia Español

  • Posadas — Para otros usos de este término, véase Posadas (desambiguación). Posadas Localidad y municipio de Argentina …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”